monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 93

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 93
Sed et tu, o homo, attentissime scias quod in consecratione ista vino aqua immista esse debet, quia de latere Filii mei sanguis et aqua emanavit, ita quod et in vino divinitas eius intelligitur, et in aqua humanitas ipsius sentitur. Et ideo quoniam in ipso divinitas et humanitas est, ita etiam in consecratione ista vino aqua adiungetur; quia cum vinum divinitatem eius signet, aqua etiam humanitatem ipsius ostendit, quae sine commistione verilis sanguinis pura et munda existit.